- CERINTHUS
- I.CERINTHUSGraeciae urbs maritima Homer. Il. 2. ItemEuboeae insul. oppid Ptik. et Plin. l. 4. c. 12. Nunc vicus. Baudrand.II.CERINTHUSHaereticus cuius meminit Dionysius, cum de Ioannis Revelatione dissereret, Cerinthus, inquit, affirmabat futurum regnum Christi voluptarium, mores suos fassus, quod gulae luxuriaeque deditus esset.Discipulus Simonis Magi, et Carpocratis, Apostolis molestus, Antiochiae iam schisma meditabatur, ceremonias legales Euangelio miscendo. Iesum ex Iosepho etiam genitum, Christum vero specie columbae, in animam eius, decidisse, etc. Iesu porro paslô, Christum in caelum subvolâsse, etc. asserebat; auctor etiam Chiliasmi. Huic ut occurreret Iohannes Apostol. Ephesô redux, post mortem Domitiani, Euangelium suum divinitus actus scripsit: nec eôdem quidem cum illo balneô lavati dignatus, Fugiamus, inquiens, ne balneum corruat, in quo Cerinthus, est, veritatis hostis. Iren. l. 3. c. 3. non sine omine, mox enim ruinâ eius haereticus oppressus est. Epiphan. haer. 22. Theodoret. Baron. A. C. 35. 41. 51. 57. 74. 97. Irenaeus etiam secretiora ipsius, in primo sui operis, manifestat. Euseb. l. 3. Plura de illo et Cerinthianis, illius sectatoribus, apud G. Hornium, Histor, Eccl. NoviTest. ex edit. Leydekeri p. 132.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.